2 | Si enim iam facta erat anima, et latebat, ubi ei posset esse melius quam ibi? Quid ergo fuit causae ut anima innocenter vivens insereretur vitae huius carnis, in qua peccando, ipsum qui eam creavit offenderet; unde eam merito sequeretur laboris aerumna damnationisque cruciatus? An illud dicendum est, quod ad corpus administrandum voluntate propria fuerit inclinata, in qua vita corporis, quoniam et iuste et inique vivi potest, quod eligeret hoc haberet, vel praemium de iustitia, vel de iniquitate supplicium, ut nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit nondum natos nihil egisse boni seu mali (Rom. IX, 11)? Illa quippe inclinatio voluntatis ad corpus, nondum est actio vel iustitiae vel iniquitatis, de qua ratio reddenda est in iudicio Dei, recepturo unoquoque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). |
3 | Cur ergo non iam et illud credatur, quod Dei nutu ad corpus venerit; ubi si vellet secundum praeceptum eius agere, mercedem acciperet vitae aeternae, atque Angelorum societatis: si autem contemneret, poenas iustissimas lueret, sive laboris diuturni, sive ignis aeterni? An quia hoc ipsum, Deo volenti obtemperasse, iam utique actio bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse vel boni vel mali? |