monumenta.ch > Augustinus > 34


Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 23, 34.

1 An forte in illius diei natura, quem primitus condidit, si spiritus intellectualis dies ille recte accipitur, hanc faciendae animae causalem rationem Deus inseruit, cum sexto die fecit hominem ad imaginem suam; causam scilicet rationemque praefigens secundum quam eum post illos septem dies faceret; ut videlicet corporis eius causalem rationem in natura terrae, animae autem in natura illius diei creasse credatur? Sed quid aliud dicitur, cum hoc dicitur, nisi angelicum spiritum quasi parentem esse animae humanae, si sic in illo inest animae humanae creandae praecondita ratio, sicut in homine futurae prolis suae: ut corporum quidem humanorum parentes homines sint, animarum autem Angeli, creator vero et animarum et corporum Deus sed corporum ex hominibus, animarum ex Angelis; aut prioris corporis ex terra, et prioris animae ex angelica natura, ubi rationes eorum causales praefixerat, quando primitus fecit hominem in iis quae simul omnia creavit; deinceps vero iam homines ex hominibus, corpus ex corpore, animam ex anima? Durum est hoc, Angeli aut Angelorum filiam dicere esse animam: sed multo durius, coeli corporei; quanto magis ergo, maris et terrae? Multo minus igitur in aliqua corporali creatura, causalis animae ratio praecondita est, cum faceret Deus hominem ad imaginem suam, antequam eum suo tempore de limo formatum flatu animaret, si absurde creditur animam causaliter in natura angelica condidisse.
Augustinus HOME