1 | Si enim haec ratio in Deo erat, non in creatura; nondum ergo erat condita: quomodo ergo dictum est, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 26, 27)? Si autem iam in creatura erat, hoc est, in iis quae simul omnia creaverat Deus, in qua creatura erat? utrum spirituali, an corporali? Si spirituali, agebatne aliquid in corporibus mundi, seu coelestibus, seu terrestribus? An in ea erat haec vacans antequam homo in sua natura propria conderetur, sicut in ipso homine iam propriam ducente vitam latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur, nisi per concubitum atque conceptum? An et illa natura creaturae spiritualis, in qua latente erat haec ratio, nihil agebat sui operis? Et utquid creata erat? An ut contineret rationem futurae animae humanae, vel futurarum animarum, tanquam in seipsis esse non possent, sed in aliqua creatura propria vita iam vivente, sicut generandi ratio non potest esse nisi in aliquibus iam existentibus perfectisque naturis? Parens ergo animae instituta est aliqua creatura spiritualis, in qua sit ratio futurae animae, quae non inde existat, nisi cum eam Deus homini inspirandam facit. |
2 | Neque enim et ex homine fetum vel seminis vel ipsius iam prolis creat et format nisi Deus, per Sapientiam attingentem ubique propter suam munditiam, ita ut nihil inquinatum in eam incurrat (Sap. VII, 24 et 25), dum pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Id. VIII, 1). |
3 | Sed nescio quemadmodum possit intelligi, ad hoc tantum creatam nescio quam creaturam spiritualem, quae in Dei conditionibus per illos sex dies factis non commemoraretur, cum Deus hominem sexto die fecisse dictus est, quem nondum in propria natura fecerat, sed adhuc ratione causali in illa creatura quae commemorata non est. |