3 | Quae sunt enim istae causales rationes, secundum quas posset iam dici Deus fecisse hominem ad imaginem suam, cuius corpus nondum de limo finxerat, cui nondum animam afflando fecerat? Et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua occulta ratio, qua futurum erat ut formaretur, erat et materies de qua formaretur, id est terra, in qua videri potest illa ratio velut in semine latuisse: animae autem faciendae, id est flatus faciendi, qui esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum diceret Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (quod nisi secundum animam recte intelligi non potest), si nulla erat natura ubi conderetur? |