monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 21, 29. <<<     >>> 31.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 21, 30.

1 Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne quod est, id est, omnem naturam atque substantiam; non quidem admittenda est ista locutio, ne non inveniamus quomodo loquentes, ea quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus: non tamen nimis est de nomine laborandum.
2 Nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quatuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora; sed neque hoc esse quod Deus est.
3 Quid sit autem, non dicitur melius quam anima vel spiritus vitae.
4 Ideo enim additur, vitae, quia et iste aer plerumque dicitur spiritus.
5 Quanquam et animam eumdem aerem appellaverunt, ut iam non possit inveniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus, nec Deus est, nec vita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec vita sine rationali mente, qualis est in pecoribus; sed vita nunc minor quam Angelorum, et futura quod Angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic vixerit.
Augustinus HOME