monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 21, 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 21, 28.

1 Nec ipsa sibi tale aliquid occurrit, cum se nescire non possit, etiam quando se ut cognoscat inquirit.
2 Cum enim se quaerit, novit quod se quaerat; quod nosse non posset, si se non nosset.
3 Neque enim aliunde se quaerit, quam a seipsa.
4 Cum ergo quaerentem se novit, se utique novit; et omne quod novit tota novit: cum itaque se quaerentem novit, tota se novit, ergo et totam se novit: neque enim aliquid aliud, sed seipsam tota novit.
5 Quid ergo adhuc se quaerit, si quaerentem se novit? Neque enim si nesciret se, posset quaerentem se scire se: sed hoc in praesenti; quod autem de se quaerit, quid antea fuerit, vel quid futura sit quaerit.
6 Desinat ergo nunc interim suspicari se esse corpus; quia si aliquid tale esset, talem se nosset, quae magis se novit quam coelum et terram, quae per sui corporis oculos novit.
Augustinus HOME