monumenta.ch > Augustinus > 27
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 21, 28.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 21, 27.

1 Quamobrem nec illud audiendum est, quod quidam putaverunt, quintum quoddam esse corpus unde sit anima, quod nec terra, nec aqua sit, nec aer, nec ignis, sive iste turbulentior atque terrenus, sive ille coelestis purus et lucidus; sed nescio quid aliud quod careat usitato nomine, sed tamen corpus sit (Cic. lib. 1 Tusc. quaest.).
2 Si enim qui hoc sentiunt, hoc dicunt corpus quod et nos, id est, naturam quamlibet longitudine, latitudine, altitudine, spatium loci occupantem, neque hoc est anima, neque inde facta credenda est.
3 Quidquid enim tale est, ut multa non dicam, in quacumque sui parte lineis dividi vel circumscribi potest: quod anima si pateretur, nullo modo nosse posset tales lineas, quae per longum secari non queunt, quales in corpore non posse inveniri nihilominus novit.
Augustinus HOME