1 | Namque aliud esse ipsam, aliud haec eius corporalia ministeria, vel vasa, vel organa, vel si quid aptius dici possunt, hinc evidenter elucet, quod plerumque se vehementi cogitationis intentione avertit ab omnibus, ut prae oculis patentibus recteque valentibus multa posita nesciat; et si maior intentio est, dum ambulabat, repente subsistat, avertens utique imperandi nutum a ministerio motionis qua pedes agebantur: si autem non tanta est cogitationis intentio, ut figat ambulantem loco, sed tamen tanta est ut partem illam cerebri mediam nuntiantem corporis motus non vacet advertere; obliviscitur aliquando et unde veniat, et quo eat, et transit imprudens villam quo tendebat, natura sui corporis sana, sed sua in aliud avocata. |
2 | Quapropter istas corporei coeli corporeas quasdam particulas, id est, lucis et aeris, quae primae excipiunt nutus animae vivificantis, eo quod incerporeae naturae propinquiores sunt quam humor et terra, ut ad earum proximum ministerium tota moles administretur, utrum Deus de hoc circumfuso et superfuso coelo corpori viventis miscuerit, aut adiunxerit, an et ipsas de limo sicut carnem fecerit, non est ad rem pertinens quaestio. |