monumenta.ch > Augustinus > 25


Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 19, 25.

1 Unde ergo sit ipsa, id est, de qua velut materie Deus hunc flatum fecerit, quae anima dicitur, dum quaeritur, nihil corporeum debet occurrere.
2 Sicut enim Deus omnem creaturam, sic anima omnem corpoream creaturam naturae dignitate praecellit.
3 Per lucem tamen et aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia sunt corpora, magisque habent faciendi praestantiam, quam patiendi corpulentiam sicut humor et terra, tanquam per ea quae spiritui similiora sunt, corpus administrat.
4 Nuntiat enim aliquid lux corporea: cui autem nuntiat, non hoc est quod illa; et haec est anima cui nuntiat, non illa quae nuntiat.
5 Et cum afflictiones corporis moleste sentit, actionem suam, qua illi regendo adest, turbato eius temperamento impediri offenditur, et haec offensio dolor vocatur.
6 Et aer qui nervis infusus est, paret voluntati ut membra moveat, non autem ipse voluntas est.
7 Et illa pars media motum membrorum nuntiat, ut memoria teneatur, non ipsa memoria est.
8 Denique dum haec eius tanquam ministeria vitio quolibet seu perturbatione omni modo deficiunt, desistentibus nuntiis sentiendi et ministris movendi, tanquam non habens cur adsit, abscedit.
9 Si autem non ita deficiunt, ut in morte assolet, turbatur eius intentio, tanquam conantis redintegrare labentia, nec valentis.
10 Et in rebus quibus turbatur, inde cognoscitur quae pars ministeriorum in causa sit, ut si potuerit, medicina succurrat.
Augustinus HOME