monumenta.ch > Augustinus > 24


Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 18, 24.

1 Et quoniam corporalis motus, qui sensum sequitur, sine intervallis temporum nullus est, agere autem intervalla temporum spontaneo motu nisi per adiutorium memoriae non valemus; ideo tres tanquam ventriculi cerebri demonstrantur: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad cervicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoriam vigere demonstrant, ne cum sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit quod fecit oblitus.
2 Haec illi certis indiciis probata esse dicunt, quando et ipsae partes aliquo affectae morbo vel vitio, cum defecissent officia vel sentiendi, vel movendi membra, vel motus corporis reminiscendi, satis quid valerent singulae declararum, eisque alhibita curatio cui rei reparandae profecerit exploratum est.
3 Sed anima in istis tanquam in organis agit; nihil horum est ipsa: sed vivificat et regit omnia, et per haec corpori consulit, et huic vitae, in qua factus est homo in animam vivam.
Augustinus HOME