monumenta.ch > Augustinus > 23


Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 17, 23.

1 Proinde quoniam pars cerebri anterior, unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem collocata est, atque in facie sunt ipsa velut organa sentiendi, excepto tangendi sensu qui per totum corpus diffunditur; qui tamen etiam ipse ab eadem anteriori parte cerebri ostenditur habere viam suam, quae retrorsus per verticem atque cervicem ad medullam spinae, de qua loquebamur paulo ante, deducitur, unde habet utique sensum in tangendo et facies, sicut totum corpus, exceptis sensibus videndi, audiendi, offaciendi, gustandi, qui in sola facie praelocati sunt: ideo scriptum arbitror, quod in faciem Deus sufflaverit homini flatum vitae, cum factus est in animam vivam.
2 Anterior quippe pars posteriori merito praeponitur; quia et ista ducit, illa sequitur, et ab ista sensus, ab illa motus est, sicut consilium praecedit actionem.
Augustinus HOME