1 | Cum igitur his quasi nuntiis accipiat anima quidquid eam corporalium non latet, ipsa vero usque adeo aliud quiddam sit, ut cum vult intelligere, vel divina, vel Deum, vel omnino etiam seipsam, suasque considerare virtutes, ut aliquid veri certique comprehendat, ab hac ipsorum quoque oculorum luce se avertat, eamque ad hoc negotium, non tantum nullo adiumento, verum etiam nonnullo impedimento esse sentiens, se in obtutum mentis attollat; quomodo ex eo genere aliquid est, cum eiusdem generis summum non sit nisi lumen, quod ex oculis emicat, quo illa non adiuvatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos; habetque ipsa innumerabilia longe dissimilia cuncto generi corporum, quae nonnisi intellectu atque ratione conspiciat, quo nullus carnis sensus aspirat. |