monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 11, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 11, 17.

1 Manichaei autem qui se christianos vel putant, vel putari volunt, in hac opinione translationis vel revolutionis animarum eo sunt illis Gentium philosophis, vel si qui alii vani homines hoc putent, deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a Dei natura discernunt, isti autem cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam Dei substantiam, atque id omnino quod Deus est, non trepidant eamdam turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu vermiculi genus, ubi eam non esse permixtam, vel quo revolvi non posse mirabili opinentur insania.
2 Qui tamen si remotis ab animo suo rerum obscurissimarum quaestionibus, quas carnali corde versantes, necesse est ut in opiniones falsas, noxias monstrosasque labantur et provolvantur, unum illud firmissime teneant, quod omni animae rationali sine ullius disputationis ambagibus naturaliter et veraciter insitum est, esse omnino incommutabilem et incorruptibilem Deum; tota eorum mille formis fabula repente dilabitur, quam in suis vanis ac sacrilegis mentibus, nonnisi de Dei turpissima mutabilitate finxerunt.
Augustinus HOME