monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 10, 14. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 10, 15.

1 Quid enim afferunt argumenti philosophi qui putant hominum animas in pecora, vel pecorum in homines post mortem posse transferri? Hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, velut avaros in formicas, rapaces in milvos, saevos ac superbos in leones, sectatores immundae voluptatis in sues: et si qua similia.
2 Haec quippe afferunt, nec attendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur.
3 Nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus vel etiam ovibus fiunt similiores quam hominibus.
4 Cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt, et quae aliquantulum caeteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano, longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt: nunquam erunt hominum animae istae, si ea quae similiora sint trahunt.
5 Si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit illa vera opinio; quandoquidem nihil aliud afferunt, quo etiamsi non vera, saltem verisimilis habeatur? Unde proclivius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines qui haec primitus in suis libris posuerunt, in hac vita potius intelligi voluisse, quadam perversitate morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri, ac sic quodammodo in pecora commutari, ut hoc dedecore obiecto, eos a cupiditatum pravitate revocarent.
Augustinus HOME