monumenta.ch > Augustinus > 14
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 10, 15.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 10, 14.

1 Fieri sane homines vitae genere pecoribus similes, et ipsae res humanae clamant, et Scripturae testantur.
2 Unde est illud quod commemoravi, Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est eis: sed in hac vita utique, non post mortem.
3 Proinde vel talibus bestiis nolebat in potestatem dari animam suam, qui dicebat, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi; quales cavendos Dominus significat, ubi dicit eos indutos vestitu ovium, intus autem esse lupos rapaces (Matth. VII, 15): vel ipsi diabolo et angelis eius; nam et ille dictus est leo et draco (Psal. XC, 13).
Augustinus HOME