Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 9, 12.
1 | Si autem anima irrationalis, materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur etiam ipsa irrationalis unde fiat; quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. |
2 | An illa de materie corporali? Cur non ergo et ista? Nisi forte quod velut gradatim fieri conceditur, compendio posse Deum facere quisquam negabit. |
3 | Proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae irrationalis, et anima irrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. |
4 | Quod neminem unquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit. |