Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 8, 11.
1 | Nam si iam beata erat vita, de qua facta est hominis anima; deterius ergo facta est: et ideo non iam illa materies huius, sed illius ista defluxio est. |
2 | Nam materies aliqua cum formatur, praesertim a Deo, in melius sine dubitatione formatur. |
3 | Sed etiam si cuiusquam in aliqua beatitudine factae a Deo vitae defluxio anima humana posset intelligi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere vitam, dum anima facta est animans carnem, et eius sensibus velut nuntiis utens, atque in seipsa se vivere sentiens sua voluntate, intellectu, memoria. |
4 | Si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni Deus inspiraret, tanquam sufflando animam faciens, idemque beatum est; nullo modo movetur, aut mutatur, aut amittit aliquid, cum hoc ab eo defluit, unde anima fit. |