monumenta.ch > Augustinus > 7
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, CAPUT VII. - Dici non posse qualis fuisset illa materies animae.

1 At vero illa spiritualis materies, si fuit ulla unde anima fieret, vel si est ulla unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? Vivit, an non? Si vivit, quid agit? quid confert universitatis effectibus? Beatamne vitam gerit, an miseram, an neutram? Vivificat aliquid? an ab hoc etiam opere vacat, et in quodam secreto universitatis otiosa requiescit, sine vigili sensu motuque vitali? Si enim nulla prorsus adhuc vita erat, quomodo esset vitae futurae quaedam incorporea nec viva materies? Aut falsum est, aut nimis latet.
2 Si autem iam vivebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? Quod si tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est; irrationalis ergo vita materies erat animae rationalis, id est humanae? Quid ergo inter illam pecorisque distabat? An rationalis erat iam possibilitate, nondum facultate? Si enim videmus infantilem animam, iam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione, et tamen eam rationalem dicimus; cur non credatur sic in illa materie, de qua facta est anima, quietum fuisse motum etiam sentiendi, sicut in ista infantili, quae iam certe anima est hominis, quietus est adhuc motus ratiocinandi?
Augustinus HOME