1 | Si ergo Deum diceremus tanquam corporei mundi huius animam, cui mundus ipse esset tanquam corpus unius animantis, recte non eum diceremus sufflando fecisse animam hominis, nisi corpoream, de isto aere subiacente sibi ex corpore suo: non tamen quod fecisset dedissetque sufflando, de seipso dedisse putare deberemus, sed ita de sibi subiecto aere corporis sui, sicut anima de huiusmodi re similiter adiacente, hoc est de corpore, non de seipsa flatum facit. |
2 | Nunc vero quia non tantummodo mundi corpus Deo esse subditum dicimus, sed illum esse supra omnem creaturam sive corporalem sive spiritualem; nec de seipso, nec de corporeis elementis credendus est animam fecisse sufflando. |