Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 3, 4.
1 | Et quomodo, inquiunt, scriptum est, Sufflavit in faciem eius, et factus est homo in animam vivam; si non anima Dei pars est, vel Dei omnino substantia? Imo vero ex hoc verbo satis apparet ita non esse. |
2 | Cum enim homo sufflat, anima utique ipsa subiacentem sibi naturam corporis movet, et de illa, non de seipsa flatum facit. |
3 | Nisi isti forte tam tardi sunt, ut nesciant isto reciproco halitu, quem de hoc aere circumfuso ducimus et reddimus. |
4 | fieri etiam flatum, cum voluntate sufflamus. |
5 | Quod si etiam non ex hoc aere, qui forinsecus adiacet, accepto et reddito, sed ex ipsius nostri corporis natura qua constat, sufflando aliquid eiiceremus, non eadem natura est corporis et animae; quod et ipsi utique consentiunt. |
6 | Quapropter etiam sic aliud est animae substantia, quae corpus regit et movet; aliud flatus, quem regendo vel movendo facit de corpore sibi subdito, non de seipsa cui corpus est subditum. |
7 | Cum itaque longe quidem incomparabili modo, sed tamen anima regat subditum corpus, et Deus subditam creaturam, cur non potius intelligatur de subiecta sibi creatura fecisse Deus animam in eo quod sufflasse dictus est; quandoquidem ipsa anima, quamvis corpori suo non ita dominetur, ut Deus universitati quam condidit, tamen eius motu, non de sua substantia flatum facit? |