Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, CAPUT II. - Animam non esse eiusdem naturae cum Deo, ex proposito Scripturae loco arguitur.
1 | Nam cum quidam ex hoc verbo crediderint aliquid esse animam de ipsa substantia Dei, id est, eiusdem naturae cuius ille est, hoc ideo putantes, quia cum homo sufflat, aliquid de seipso eiicit in flatu; hinc potius admonendi sumus, hanc inimicam fidei catholicae reprobare sententiam. |
2 | Nos enim credimus Dei naturam atque substantiam, quae in Trinitate creditur a multis, intelligitur a paucis, omnino esse incommutabilem. |
3 | Porro autem animae naturam vel in deterius vel in melius commutari posse, quis ambigit? Ac per hoc sacrilega opinio est, eam et Deum credere unius esse substantiae. |
4 | Quid enim hoc modo aliud quam et ile commutabilis creditor? Credendum itaque est, et intelligendum, neque ullo modo dubitandum, quod recta fides habet, animam sic esse a Deo tanquam rem quam fecerit, non tanquam de natura cuius est ipse, sive genuerit, sive quoquo modo protulerit. |