monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 1, 2.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 1, 1.

1 Et finxit Deus hominem pulverem de terra, et flavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam viventem.
2 Haec verba Scripturae nobis et in principio superioris libri consideranda proposuimus, et de ipso homine facto, maximeque de eius corpore, quantum satis duximus, quod secundum Scripturas visum est, disseruimus.
3 Sed quia de anima humana non parva quaestio est, ad hunc eam librum differendam putavimus, nescientes quantum nos Dominus adiuturas esset recte loqui cupidos; illud tamen scientes, nisi quantum ipse adiuvaret, recte non esse locuturos.
4 Recte est autem veraciter atque congruenter, nihil audacter refellendo, nihil temere affirmando, dum adhuc dubium est, verum falsumne sit, sive fidei, sive scientiae christianae; quod autem doceri potest vel rerum ratione apertissima, vel Scripturarum auctoritate certissima, sine cunctatione asserendo.
Augustinus HOME