monumenta.ch > Augustinus > 40


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 29, 40.

1 Sequitur enim quaestio de anima valde difficilis, in qua multi laboraverunt, nobisque ubi laboremus reliquerunt.
2 Sive enim quia non omnium omnia legere potui, qui de hac re secundum Scripturarum nostrarum veritatem ad aliquid liquidum minimeque dubium pervenire potuerunt; sive quia tanta quaestio est, ut etiam qui eam veraciter solvunt, non facile intelligantur a talibus, qualis ipse sum: fateor neminem adhuc mihi persuasisse quod sic habeam de anima, ut nihil amplius quaerendum putem.
3 Utrum autem nunc certum aliquid inventurus sim et deliniturus, ignoro.
4 Quod autem potuero, si conatum meum Dominus adiuverit, sequenti volumine explicare curabo.
Augustinus HOME