Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 28, 39.
1 | Secundum hanc ergo sententiam corpus animale habuit Adam, non tantum ante paradisum, sed etiam in paradiso constitutus: quamvis in interiore homine fuerit spiritualis, secundum imaginem eius qui creavit eum; quod amisit peccando, meruitque etiam corporis mortem, qui non peccando mereretur et in corpus spirituale commutationem. |
2 | Nam si et interius animaliter vixit, non possumus dici ad hoc ipsius renovari. |
3 | Quibus enim dicitur, Renovamini spiritu mentis vestrae, hoc eis dicitur, ut spirituales fiant: quod si ille nec in ipsa mente fuit, quomodo nos renovamur ad id quod homo nunquam fuit? Apostoli autem et omnes iusti animale utique corpus adhuc habebant, sed tamen spiritualiter interius vivebant; renovati scilicet in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit eos: non ideo tamen iam peccare non poterant, si consentirent iniquitati. |
4 | Nam et spirituales posse cadere in tentatione peccati, ostendit Apostolus, ubi ait, Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). |
5 | Hoc dixi, ne cuiquam impossibile videatur quod peccavit Adam, si spiritualis erat mente, quamvis animalis esset corpore. |
6 | Quae cum ita sint, nihil tamen adhuc praepropere confirmamus, sed exspectamus potius utrum etiam caetera Scriptura hunc intellectum non impediat. |