Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 26, 37.
1 | Quomodo ergo corpus nostrum dicit Apost. |
2 | mortuum, cum adhuc de viventibus loqueretur, nisi quia iam ipsa conditio moriendi ex peccato parentum haesit in prole? Animale est enim et hoc corpus, sicut et primi hominis fuit; sed hoc iam in ipso animalis genere multo est deterius: habet enim necessitatem moriendi, quod illud non habuit. |
3 | Quamvis enim restabat adhuc ut immutaretur, et spirituale factum plenam immortalitatem perciperet, ubi cibo corruptibili non egeret; tamen si iuste viveret homo, et in spiritualem habitudinem corpus eius mutaretur, non iret in mortem. |
4 | In nobis autem etiam iuste viventibus, corpus moriturum est; propter quam necessitatem, ex illius primi hominis peccato venientem, non mortale, sed mortuum corpus nostrum dixit Apostolus, quia omnes in Adam morimur (Rom. V, 12; et I Cor. XV, 22). |
5 | Item dicit: Sicut est veritas in Iesu, deponere vos secundum priorem conversationem hominem veterem; eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; hoc est, factus Adam per peccatum. |
6 | Vide ergo quid sequatur: Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem; eum qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 21-24): ecce quod perdidit Adam per peccatum. |