monumenta.ch > Augustinus > 25
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, CAPUT XXV. - Adae corpus mortale simul et immortale.

1 Illud quippe ante peccatum, et mortale secundum aliam, et immortale secundum aliam causam dici poterat: id est mortale, quia poterat mori; immortale, quia poterat non mori.
2 Aliud est enim non posse mori, sicut quasdam naturas immortales creavit Deus: aliud est autem posse non mori, secundum quem modum primus creatus est homo immortalis; quod ei praestabatur de ligno vitae, non de constitutione naturae: a quo ligno separatus est cum peccasset, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori.
3 Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio Conditoris.
4 Si enim corpus animale, utique mortale, quia et mori poterat; quamvis et immortale, ideo quia et non mori poterat.
5 Neque enim immortale quod mori omnino non possit, erit nisi spirituale, quod nobis futurum in resurrectione promittitur.
6 Ac per hoc illud animale et ob hoc mortale, quod propter iustitiam spirituale fieret et ob hoc omni modo immortale, factum est propter peccatum non mortale, quod et antea erat, sed mortuum, quod posset non fieri, si homo non peccasset.
Augustinus HOME