monumenta.ch > Augustinus > 35
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 24, 36.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 24, 35.

1 Quomodo ergo, inquiunt, renovari dicimur, si non hoc recipimus, quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? Hoc plane recipimus secundum quemdam modum, et non hoc recipimus secundum quemdam modum.
2 Non itaque immortalitatem spiritualis corporis recipimus, quam nondum habuit homo; sed recipimus iustitiam, ex qua per peccatum lapsus est homo.
3 Renovabimur ergo a vetustate peccati, non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius, id est in corpus spirituale, cum efficiemur aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30), apti coelesti habitationi, ubi esca quae corrumpitur non egebimus.
4 Renovamur ergo spiritu mentis nostrae (Ephes. IV, 23) secundum imaginem eius qui creavit nos, quam peccando Adam perdidit.
5 Renovabimur autem etiam carne, cum hoc corruptibile induetur incorruptione, ut sit spirituale corpus; in quod nondum mutatus, sed mutandus erat Adam, nisi mortem etiam corporis animalis peccando meruisset.
Augustinus HOME