1 | Sed rursus non vident, qui eius corpus in paradiso mutatum putant, ut ex animali fieret spirituale, nihil impedire, si non peccasset, ut post paradisi vitam, quam iuste obedienterque vixisset, acciperet eamdem corporis mutationem in vita aeterna, ubi iam cibis corporalibus non egeret. |
2 | Quid ergo necesse est propter hoc iam cogi figurate, non proprie paradisum intelligere, quia non posset mori corpus nisi peccato? Verum est quidem quod non moreretur etiam corpore, nisi peccasset; aperte quippe dicit Apostolus, Corpus mortuum propter peccatum: animale tamen posset esse ante peccatum, et post vitam iustitiae, cum Deus vellet, fieri spirituale. |