Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 22, 33.
1 | Unde quidam non eum mortem corporis peccato meruisse arbitrantur, sed mortem animae, quam fecit iniquitas. |
2 | Nam credunt eum, propter corpus animale, exiturum fuisse de hoc corpore, ad requiem scilicet quam nunc habent sancti qui iam dormierunt, et in fine saeculi eadem membra immortaliter recepturum; ut videlicet mors corporis non de peccato accidisse videatur, sed naturaliter, ut animalium caeterorum. |
3 | Verum his rursus Apostolus occurrit et dicit: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. |
4 | Si autem Spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis (Rom. VIII, 10, 11). |
5 | Ac per hoc mors etiam corporis de peccato est. |
6 | Si ergo non peccasset Adam, nec corpore moreretur; ideoque immortale haberet et corpus. |
7 | Quomodo ergo immortale, si animale? |