monumenta.ch > Augustinus > 32


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 21, 32.

1 Sed si ita est, frustra conamur paradisum et illas arbores earumque fructus, praeter figuratam significationem, prius accipere ad rerum gestarum proprietatem.
2 Quis enim credat iam illius modi cibos ex arborum pomis immortalibus et spiritualibus corporibus necessarios esse potuisse? Verumtamen si aliud non potest inveniri, melius eligimus paradisum spiritualiter intelligere, quam vel putare non renovari hominem, cum toties hoc Scriptura commemoret; vel eum existimare recipere quod non ostenditur amisisse.
3 Huc accedit quod et ipsa mors hominis, quam eum peccato commeruisse, multa divina testimonia colloquuntur, indicat eum sine morte futurum fuisse, nisi peccasset.
4 Quomodo ergo sine morte mortalis? aut quomodo non mortalis, si corpus animale?
Augustinus HOME