monumenta.ch > Augustinus > 31


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 20, 31.

1 Hic occurrit alia quaestio, quomodo renovemur, si non ad hoc per Christum revocamur, quod in Adam prius eramus.
2 Quanquam enim multa non in pristinum, sed in melius renoventur, ab inferiore tamen statu, quam quo erant antea, renovantur.
3 Unde ergo ille filius mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32): unde illi profertur stola prima, si non immortalitatem recipit, quam perdidit Adam! Quomodo autem perdidit immortalitatem, si corpus habuit animale? Neque enim animale corpus, sed spirituale erit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53).
4 Nonnulli his angustiis coarctati, ut et illa constet sententia qua exemplum de animali corpore hinc datum est, ut diceretur, Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem; et ista renovatio receptioque immortalitatis, non absurde dicatur in pristinum futura, in illud scilicet quod Adam perdidit: putaverunt prius quidem hominem fuisse corporis animalis; sed dum in paradiso constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque resurrectione mutabimur.
5 Hoc quidem liber Geneseos non commemorat; sed ut possint utraque testimonia Scripturarum inter se consentire, sive illud quod de animali corpore dictum est, sive illa quae de renovatione nostra plurima in sanctis Litteris reperiuntur, hoc tanquam necessario consequi crediderunt.
Augustinus HOME