monumenta.ch > Augustinus > 30


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 19, 30.

1 Solet item quaeri, utrum animale corpus prius homini formatum sit e limo, quale nunc habemus, an spirituale, quale resurgentes habebimus.
2 Quanquam enim hoc in illud mutabitur; seminatur enim corpus animale, surget corpus spirituale: tamen quid prius homini factum sit, ideo disceptatur, quia si animale factum est, non hoc recipiemus, quod in illo perdidimus, sed tanto melius quanto spirituale animali praeponendum est, quando erimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30).
3 Sed Angeli possunt aliis et iustitia praeponi; numquid et Domino? De quo tamen dictum est: Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6).
4 Unde, nisi propter carnis infirmitatem quam sumpsit ex Virgine, formam servi accipiens (Philipp. II, 7), in qua moriens nos a servitute redimeret? Sed quid hinc diutius disseramus? Non enim obscura est Apostoli sententia de hac re; qui cum voluisset adhibere testimonium, quo probaret esse corpus animale, non tam de suo vel de cuiusquam hominis corpore, quod in praesenti videbatur, quam de hoc ipso Scripturae huius loco recoluit et adhibuit, dicens: Si est corpus animale, est et spirituale; sic etenim scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem; novissimus Adam in spiritum vivificantem.
5 Sed non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale.
6 Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis.
7 Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes.
8 Et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de coelo est (I Cor. XV, 44-49).
9 Quid ad hoc dici potest? Imaginem ergo coelestis hominis nunc ex fide portamus, habituri in resurrectione quod credimus: imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humanae generationis induimus.
Augustinus HOME