monumenta.ch > Augustinus > 29


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 18, 29.

1 Quapropter, si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando Deus creavit omnia simul; non aliter Adam factus est, cum de limo formatus est, sicut est credibilius iam perfectae virilitatis, quam erat in illis causis, ubi Deus hominem in sex dierum operibus fecit.
2 Ibi enim erat non solum ut ita fieri posset, verum etiam ut ita eum fieri necesse esset.
3 Tam enim non fecit Deus contra causam, quam sine dubio volens praestituit, quam contra voluntatem suam non facit.
4 Si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua voluntate servavit; non sunt quidem illae quas in sua voluntate servavit, ex istarum quas creavit necessitate pendentes: non tamen possunt esse contrariae quas in sua voluntate servavit, illis quas sua voluntate instituit; quia Dei voluntas non potest sibi esse contraria.
5 Istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud, cuius causae sunt, possit; sed non necesse sit: illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse sit hoc, quod ex istis fecit ut esse possit.
Augustinus HOME