Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 17, 28.
1 | Sed fortassis in mundo est, ut necesse sit istum hominem senescere. |
2 | Si autem nec in mundo est, in Deo est. |
3 | Hoc enim necessario futurum est quod ille vult, et ea vere futura sunt quae ille praescivit. |
4 | Nam multa secundum inferiores causas futura sunt; sed si ita sunt et in praescientia Dei, vere futura sunt: si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit, falli non potest. |
5 | Nam futura dicitur senectus in iuvene, sed tamen futura non est, si ante moriturus est: hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae, sive mundo contextae, sive in Dei praescientia reservatae. |
6 | Nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim annos ad vitam (Isai. XXXIII, 5); id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat, et in sua voluntate servabat. |
7 | Non ergo id fecit quod futurum non erat: hoc enim magis erat futurum, quod se facturum esse praesciebat. |
8 | Nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi aliquid adderetur, quod se aliter in aliis causis habuerat. |
9 | Secundum aliquas igitur causas inferiores iam vitam finierat: secundum illas autem quae sunt in voluntate et praescientia Dei, qui ex aeternitate noverat quid illo tempore facturus erat (et hoc vere futurum erat), tunc erat finiturus vitam quando finivit vitam. |
10 | Quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum ut tali orationi concedi oporteret ille utique praesciebat, cuius praescientia falli non poterat: et ideo quod praesciebat, necessario futurum erat. |