Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 16, 27.
1 | Nam et nos pro captu infirmitatis humanae iam in ipsis rebus tempore exortis possumus nosse quid in cuiusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus. |
2 | Est quippe in natura huius, verbi gratia, iuvenis ut senescat; sed utrum hoc etiam sit in Dei voluntate, nescimus. |
3 | Sed nec in natura esset, nisi in Dei voluntate prius fuisset, qui condidit omnia. |
4 | Et utique occulta ratio est senectutis in corpore iuvenili, vel iuventutis in corpore puerili: neque enim oculis cernitur, sicut ipsa in puero pueritia, sicut iuventus in iuvene; sed alia quadam notitia colligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promptu numeri occulti, vel iuventutis a pueritia, vel senectutis a iuventute. |
5 | Occulta est ergo ista ratio, qua fit ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta: utrum autem hoc etiam necesse sit, omnino nescimus. |
6 | Et illam quidem qua fit ut esse possit, esse in natura ipsius corporis novimus: illam vero qua fit ut necesse sit, manifestum est illic non esse. |