1 | Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creavit, quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum videmus cuncta nascentia vel fruticum vel animalium in suis conformationibus atque incrementis, sua pro diversitate generum diversa spatia peragerent temporum? an ut, quemadmodum creditur factus Adam sine ullo progressu incrementorum virili aetate, continuo conformarentur? Sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod factori placuisset? Si enim illo modo dixerimus, incipiet contra ipsas factum videri, non solum etiam illud de aqua vinum, sed et omnia miracula quae contra naturae usitatum cursum fiunt: si autem isto modo, multo erit absurdius ipsas istas quotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. |