Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 13, 23.
1 | Sed quomodo fecit eum Deus de limo terrae; utrum repente in aetate perfecta, hoc est virili atque iuvenili, an sicut nunc usque format in uteris matrum? Neque enim alius haec facit, quam ille qui dixit, Priusquam te formarem in utero, novi te (Ierem. I, 5): ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra; eo tamen modo ut in hoc perficiendo, et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis attributos videmus. |
2 | An potius hoc non est requirendum? Utrumlibet enim fecerit, hoc fecit quod Deum et omnipotentem et sapientem posse ac facere congruebat. |
3 | Ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut eius voluntas sit super omnia. |
4 | Potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris alligavit. |
5 | Nam Spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur (Gen. I, 2), ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis. |