Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 12, 22.
1 | Nec dicendum est, Hominem ipse fecit, pecora vero iussit, et facta sunt: et hunc enim et illa per Verbum suum fecit, per quod facta sunt omnia (Ioan. I, 3). |
2 | Sed quia idem Verbum et Sapientia et Virtus eius est; dicitur et manus eius, non visibile membrum, sed efficiendi potentia. |
3 | Nam haec eadem Scriptura quae dicit quod Deus hominem de limo terrae finxerit, dicit etiam quod bestias agri de terra finxerit, quando eas cum volatilibus coeli ad Adam adduxit, ut videret quid ea vocaret. |
4 | Sic enim scriptum est: Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias (Gen. I, 25). |
5 | Si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formavit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem Dei creatus est? Nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. |
6 | Quanquam et in ipso corpore habeat quamdam proprietatem quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, velut pecora, quorum voluptas omnis ex terra est, unde in alvum cuncta prona atque prostrata sunt. |
7 | Congruit ergo et corpus eius animae rationali, non secundum lineamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in coelum erectum est, ad intuenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt: sicut anima rationalis in ea debet erigi, quae in spiritualibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram (Coloss. III, 2). |