monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 12, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 12, 21.

1 Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum Dei opus esse hominem, quia caetera dixit, et facta sunt; hunc autem ipse fecit: sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit.
2 Nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est (Psal. CXLVIII, 5), quia per Verbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit verbis, quae temporaliter cogitantur, et voce proferuntur.
3 Non sic autem loquitur Deus, nisi cum per corporalem creaturam loquitur, sicut Abrahae, sicut Moysi, sicut per nubem de Filio suo.
4 Ante vero omnem creaturam, ut esset ipsa creatura, eo Verbo dictum est, quod in principio erat Deus apud Deum: et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ioan. I, 1, 3), utique et homo per ipsum factus est.
5 Certe enim coelum verbo fecit, quia dixit et factum est: scriptum est tamen, Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26).
6 Et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus eius finxerunt (Psal. XCIV, 5).
7 Non igitur hoc in honorem hominis deputetur, velut caetera Deus dixerit, et facta sint, hunc autem ipse fecerit; aut verbo caetera, hunc autem manibus fecerit.
8 Sed hoc excellit in homine, quia Deus ad imaginem suam hominem fecit, propter hoc quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus; unde iam superiore loco disseruimus.
9 In quo honore positus, si non intellexerit, ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus quibus praelatus est comparabitur.
10 Sic etenim scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13).
11 Nam et pecora Deus fecit, sed non ad imaginem suam.
Augustinus HOME