monumenta.ch > Augustinus > 20
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 12, 21.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 12, 20.

1 Iam ergo videamus quomodo eum fecerit Deus, primum de terra corpus eius; post etiam de anima videbimus, si quid valebimus.
2 Quod enim manibus corporalibus Deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut si hoc Scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato verbo usum credere deberemus, quam Deum talibus membrorum lineamentis determinatum qualia videmus in corporibus nostris. Dictum est enim, Manus tua gentes disperdidit (Psal. XLIII, 3); et, Eduxisti populum tuum in manu forti et brachio excelso (Psal. CXXXV, 11, 12); sed pro potestate et virtute Dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit, ut non intelligat?
Augustinus HOME