monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 11, 18. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 11, 19.

1 Hic igitur si quis inquirat quomodo consummavit et quomodo inchoavit: neque enim alia consummavit, alia inchoavit, sed eadem ipsa utique a quibus in die septimo requievit, ex iis quae supra diximus clarum est.
2 Consummasse quippe ista intelligimus Deum, cum creavit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset: inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis, post impleret effectis.
3 Proinde formavit Deus hominem pulverem terrae, vel limum terrae, hoc est de pulvere vel limo terrae; et inspiravit sive insufflavit in eius faciem spiritum vitae, et factus est homo in animam vivam.
4 Non tunc praedestinatus; hoc enim ante saeculum in praescientia Creatoris: neque tunc causaliter vel consummate inchoatus, vel inchoate consummatus; hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur: sed creatus in tempore suo, visibiliter in corpore, invisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.
Augustinus HOME