Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 11, 18.
1 | Si enim prima illa opera Dei, cum simul omnia creavit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur quae illis perficiendis defuissent; ut quaedam universitatis perfectio ex utrisque constaret singulis quasi semis, velut alicuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum cuius partes fuerant, compleretur. |
2 | Rursus, si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur, cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actusque procreantur; profecto aut nihil ex eis postea per tempora fieret, aut hoc fieret, quod ex istis quae suo quaeque iam tempore oriuntur, Deus non cessat operari. |
3 | Nunc autem quia iam et consummata quodammodo, et quodammodo inchoata sunt ea ipsa quae consequentibus evolvenda temporibus primitus Deus omnia simul creavit, cum faceret mundum: consummata quidem quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit; inchoata vero, quoniam quaedam erant quasi semina futurorum, per saeculi tractum ex occulto in manifestum locis congruis exserenda: ipsius etiam Scripturae verba satis ad hoc admonendum insigniter vigent, si quis in eis evigilet. |
4 | Nam et consummata ea dicit et inchoata: nisi enim consummata essent, non scriptum esset, Et consummata sunt coelum et terra, et omnis compositio illorum: et consummavit Deus in die sexto opera sua, quae fecit: et requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit; et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum; rursusque nisi inchoata essent, non ita sequeretur, quia illa die requievit ab omnibus operibus suis quae inchoavit Deus facere. |