monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 9, 15. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 9, 16.

1 Ac per hoc aliqua quaestio est suo loco retractanda, quid de peccato primorum parentum, qui duo soli fuerunt, generis humani contraxerit universa consparsio: nihil tamen talium meritorum habere potuisse hominem antequam de terrae pulvere finctus esset, antequam suo tempore viveret, nulla quaestio est.
2 Sicut enim Esau et Iacob, quos nondum natos dixit Apostolus nihil egisse boni aut mali (Id. IX, 11), non possemus dicere traxisse aliquid meriti de parentibus, si nec ipsi parentes egissent aliquid boni aut mali; nec genus humanum peccasse in Adam, si ipse non peccasset Adam; non autem peccasset Adam, nisi iam suo tempore viveret, quo posset vivere sive bene sive male: ita frustra peccatum eius, seu recte factum requiritur, cum adhuc in rebus simul creatis causaliter conditus, nec vita propria iam vivebat, nec in parentibus sic viventibus erat.
3 In illa enim prima conditione mundi, cum Deus omnia simul creavit, homo factus est qui esset futurus, ratio creandi hominis, non actio creati.
Augustinus HOME