1 | Nec tamen frustra scriptum est, nec infantem mundum esse a peccato, cuius est unius diei vita super terram (Iob. XIV, 4, sec. LXX); et illud in Psalmo, Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea (Psal. L, 7) me in utero aluit; et quod in Adam omnes moriuntur, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). |
2 | Nunc autem liquido teneamus, quaelibet parentum merita traiiciantur in prolem, quaecumque gratia Dei, antequam nascatur, quemque sanctificet, nec iniquitatem esse apud Deum, nec boni malive agere quemquam quod ad propriam personam pertineat, antequam natus est: illamque sententiam qua nonnulli putant alibi peccasse magis minusque animas, et pro diversorum meritis peccatorum in diversa corpora esse detrusas, apostolicae non convenire sententiae; cum apertissime dictum sit, nihil egisse nondum natos seu boni seu mali. |