monumenta.ch > Augustinus > 14
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 9, 15.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 9, 14.

1 Nunc de homine quod coeptum est terminetur, ea moderatione servata, ut in profundo Scripturae sensu magis praestemus diligentiam requirendi, quam affirmandi temeritatem.
2 Quia enim noverat Ieremiam Deus priusquam eum formaret in utero, dubitare fas non est: apertissime quippe dicit, Priusquam te formarem in utero, novi te.
3 Ubi autem illum nosset antequam ita formasset, etsi nostrae infirmitati assequi vel difficile vel impossibile est; utrum in aliquibus propinquioribus causis, sicut Levi in lumbis Abrahae decimatus est; an in ipso Adam, in quo genus humanum tanquam radicaliter institutum est; et in eo ipso utrum iam cum de limo formatus esset, an cum causaliter in his operibus factus quae creavit omnia simul; an vero ante omnem potius creaturam, sicut elegit et praedestinavit sanctos suos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4); an potius in omnibus praecedentibus causis, sive quas commemoravi, sive quas non commemoravi, priusquam in utero formaretur; non arbitror scrupulosius quaeri oportere, dummodo Ieremiam constet, ex quo est in hac luce a parentibus editus, ex illo egisse vitam propriam, qua grandescens aetatis accessu, posset vivere sive male sive beve; antea vero nullo modo, non solum priusquam in utero formaretur, sed nec iam ibi formatus, antequam natus.
4 Neque enim habet ullam cunctationem apostolica illa sententia de geminis in Rebeccae utero nondum agentibus aliquid boni aut mali (Rom. IX, 11).
Augustinus HOME