monumenta.ch > Augustinus > 13


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 8, 13.

1 Quomodo ergo loquebatur, inquit, eis qui nondum audiebant, nec intelligebant; quia nec erant qui verba perciperent? Possem respondere sic eos allocutum Deum, quemadmodum Christus nos nondum natos, etiam longe post futuros, nec tantum nos, sed etiam eos omnes qui futuri sunt post nos.
2 Omnibus enim dicebat, quos suos futuros videbat, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): sicut Deo notus erat propheta cui dixit, Priusquam te formarem in utero, novi te (Ierem. I, 5); sicut decimatus est Levi cum esset in lumbis Abraham (Hebr. VII, 9, 10).
3 Cur enim non ita et ipse Abraham in Adam, et ipse Adam in primis operibus mundi, quae Deus creavit omnia simul? Sed verba Domini per os carnis eius, et verba Dei per ora Prophetarum temporali corporis voce proferuntur, et omnibus syllabis suis congruas temporum moras sumunt, atque consumunt: cum vero Deus dicebat, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium quae repunt super terram; et, Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini eius; et habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram; et, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit vobis ad escam (Gen. I, 26-29); ipse sermo eius ante omnem aeris sonum, ante omnem carnis et nubis vocem, in illa summa eius Sapientia, per quam facta sunt omnia, non quasi humanis auribus instrepebat, sed rebus factis rerum faciendarum causas inscrebat, et omnipotenti potentia futura faciebat, hominemque suo tempore formandum, in temporum tanquam semine vel tanquam radice condebat, quando condebat unde inciperent saecula, ab illo condita qui est ante saecula.
4 Creaturae quippe aliae creaturas alias, quaedam tempore, quaedam causis praecedunt: ille autem omnia quae fecit, non solum excellentia, qua etiam causarum effector est, verum etiam aeternitate praecedit.
5 Sed de hoc opportunioribus deinde Scripturarum locis fortassis plenius disserendum est.
Augustinus HOME