monumenta.ch > Augustinus > 12


Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 7, 12.

1 Forte ergo animae eorum sexto die illo factae erant, ubi et ipsa imago Dei recte intelligitur in spiritu mentis eorum, ut postea corpora formarentur? Sed neque hoc credere eadem Scriptura permittit.
2 Primo propter illam operum consummationem; quae non video quomodo possit intelligi, si defuit aliquid tunc non causaliter conditum, quod postea visibiliter conderetur.
3 Deinde quia sexus ipse masculi et feminae nisi in corporibus esse non potest.
4 Quod si quisquam secundum intellectum et actionem tanquam utrumque sexum in una anima accipiendum putaverit; quid faciet de his quae ad escam Deus ipso die dedit de lignorum fructibus, quae nisi homini habenti corpus non utique congrua est? Nam si et hanc escam figurate accipere quisquam voluerit, recedet a proprietate rerum gestarum, quae primitus in huiusmodi narrationibus omni observatione fundanda est.
Augustinus HOME