monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 6, 10. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 6, 11.

1 Hic forte non intelliget.
2 Subtrahuntur enim ei cuncta quae novit, usque ad ipsam seminum corpulentiam.
3 Neque enim vel tale aliquid homo iam erat, cum in prima illa sex dierum conditione factus erat.
4 Datur quidem de seminibus ad hanc rem nonnulla similitudo, propter illa quae in eis futura conserta sunt; verumtamen ante omnia visibilia semina sunt illae causae: sed non intelligit.
5 Quid ergo faciam, nisi, quantum possum, salubriter moneam ut Scripturae Dei credat et tunc factum hominem, quando Deus, cum factus est dies, fecit coelum et terram, de quo alibi Scriptura dicit, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1); et tunc quando iam non simul, sed suis quaeque temporibus creans, finxit eum de limo terrae, et ex eius osse mulierem? nam nec isto modo eos illo sexto die factos, nec tamen eos illo sexto die non factos intelligere Scriptura permittit.
Augustinus HOME