monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 6, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 6, 10.

1 Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima rerum conditione, qua creavit Deus omnia simul, sicuti est non tantum perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, nec tantum infans, sed ne puerperium quidem in utero matris, nec tantum hoc, sed nec semen quidem visibile hominis; putabit omnino non fuisse.
2 Redeat ergo ad Scripturam; inveniet sexto die hominem factum ad imaginem Dei, factos autem masculum et feminam.
3 Item quaerat quando facta sit femina; inveniet extra illos sex dies: tunc enim facta est, quando Deus de terra finxit adhuc bestias agri et volatilia coeli; non quando volatilia produxerunt aquae, et animam vivam, in qua et bestiae sunt, produxit terra.
4 Tunc autem factus est homo et masculus et femina: ergo et tunc et postea.
5 Neque enim tunc, et non postea; aut vero postea, et non tunc: nec alii postea, sed iidem ipsi aliter tunc, aliter postea.
6 Quaeret ex me quomodo.
7 Respondebo, Postea visibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est; non tamen parentibus generantibus, sed ille de limo, illa de costa eius.
8 Quaeret tunc quomodo.
9 Respondebo, Invisibiliter, potentialiter, causaliter, quomodo fiunt futura non facta.
Augustinus HOME