Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 6, 9.
1 | In qua distributione operum Dei, partim ad illos dies invisibiles pertinentium, quibus creavit omnia simul, partim ad istos appositos, in quibus operatur quotidie quidquid ex illis tanquam involucris primordialibus in tempore evolvitur, si non importune atque absurde Scripturae verba secuti sumus, quae nos ad haec distinguenda duxerunt: cavendum est ne propter ipsarum rerum aliquanto difficilem perceptionem, quam tardiones assequi non sufficiunt, putemur aliquid sentire ac dicere, quod scimus nos nec sentire nec dicere. |
2 | Quanquam enim praecedentibus sermonibus, quantum potuerim, lectorem praestruxerim; plures tamen arbitror caligare in his locis, et putare ita fuisse prius hominem in illo Dei opere, quo cuncta simul creata sunt, ut aliquam vitam duceret, ut Dei locutionem ad se directam, cum dixit Deus, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, discerneret, crederet, intelligeret. |
3 | Noverit ergo qui hoc putat, non hoc me sensisse, neque dixisse. |